Latin
M. HIERONYMI VIDAE
Marco Girolamo Vida, Opera 532-2
Unproofread scanNot analysed yet
Tamque duces furiis amibo maioribus instant,
Reginásque ambas conuersa per agmina mittunt.
Caede madent illae toto aequore fata serentes.
Considunt tandem obuersae, regénsque tuentur
Quaeque suum. ecce autem bellatrix agminis albi
A tergoferro inuasit, strauítque nigrantem
Ignaram. verùm ipsa etiam cadit icta sagitta
Ah misera, &spoliis haud longum exultat opimis.
Conuertêre oculos ambae hinc, atque inde cohortes,
Atque acies lacrymis, &foemineo vlulatu
Ambas incubuisse putes, dum funera ducunt.
Tum reges maestos ipsa ad praetoria densi
Agglomerant sese circum. timor omnibus idem
Incumbit. par tempestas, parhausit vtrosque
Dilis
Diluium populos, &sunt sua funera cuique. Haud prorsus tamen ambobus defecerat omne Robur. opes restant, &adhuc intacta iuuentus, Tres pedites tibi Phoebe, sagittifer alter, &ingens