Latin
M. HIERONYMI VIDAE
Marco Girolamo Vida, Opera 536
Unproofread scanNot analysed yet
Ne videat, verbísque rapit per inania mentem,
Castigatque moras. adeon’ iuuat vsque morari,
Nec pudor est? quae tanta animis ignauia? sic nos
Increpitas semper cunctantes impiger ipse?
Scilicet expectas dum nox certamina tollat?
His actus peditem imprudens dum captat Apollo
Praeterijt fortunam, alacer vocem extulit astris
Laetitia exiliens Cyllenius. inde periclo
Regem ipsum eripiens opponit Amazonis armis
Haud inuitum equitem, qui saeuos arceat ictus.
Tum secum meditans candenti lethum elephanti,
Qui meta acerbat famulam, ne regis iniret
Concessos thalamos curuato perculit arcu.
Concidit, atque ictu tellurem bellua vasto
Pulsauit moriens, dum regiintentat Apollo
Ne quicquam exitium tum metam impunè ministra
Nigra tenet (nec Phoebus obest) iam regia coniux.
Iamque alacres paribus certamina viribus ambo
Rursum ineunt, nuptásque ferunt in bella secundas.
Tum, quanquam ambiguae spes sint, incertáque belli
Alea adhuc, tamen, ac si palmae certus, &omne
Discrimen positus sit supra, gaudia ficto
Ore puer Maiae simulat, verbísque superbit
Improbus insultans, astus genus, &sua creber
Vocibus extollens albae premit arma cohortis.
Quem sic deprensa iuuenis Latonius arte
Increpitat: nondum extremam dubio vltima bello
Imposuit fortuna manum, &iam voce superbis.