Latin · Dactylic hexameter
M. HIERONYMI VIDAE
Marco Girolamo Vida, Opera 539
Unproofread scanNot analysed yet
Nec requieuit enim, doneccertamine iniquo
Relliquias gentis candentis, &vltima bello
Auxilia absumpsit mediorex aequore inermis
Constitit amißis socijs, velut aethere in alto
Expulit ardentes flammas vbi lutea bigis
Luciferis aurora, tuus pulcherrimus ignis
Lucet adhuc Venus, &caelo mox vltimus exit.
Nulla salus illi superat, spes nulla salutis,
Non tamen excedit victus, sed claudere sese
Hostiles inter cuneos impunè per enses
Actus auet, donec nusquam spatia vlla supersint
Effugijs. nam si nemoillifata minetur,
Nec superet sedes, quam impune capessere poßit,
Niltantorum operum impensis foret omnibus actum.
Sed labor effusus frustra, virésque fuissent,
Nec titulos quisquam, aut victoris nomen haberet.
Ergo per vacuas sedes, desertaque castra
Nunc huc, rursum illuc incertos implicat orbes
Diffuriens, niger insequitur rex aequore toto,
Atque fugae semper spatiumque, abitumque relinquit.
Post vbi supremo tendentem limite gressum
Vidit, reginam sedes seruare secundas
Iußit, ab angustis ne se ille abducere posset
Ordinibus, tantumque fugae misero vltima restat
Linea. tum sese contra niger aemulus infert
Dux gentis propiore gradu, sedes tamen vna
Alterum