Latin
SPIRITVI SANCTO, DEO
Marco Girolamo Vida, Opera 54
Unproofread scanNot analysed yet
HYM
Erutâque effossa tandem tellure metella,
Omnia quae in nihilum redeant collapsa repente,
Sustentata fuant, nisi tanti numinis aura.
Hic amor est, quo mortales regnator olympi
Prosequitur bonus. hic idem, quo nos quoque contri
Grati illum ardemus, quo se superique hominésque
Mutua amant inter sese pietate fouentes.
Hic amor est caeli, terrarum haec mutua flamma
Cuncta fouens, nodusque tenax, &amabile vinclum,
Caelestum vis magna, Dei immemorabile donum.
Hinc omnis pietas, hinc omnis denique virtus
Aura potens, amor ignipotens, spirahile numen,
Spiritus ipse, tui apparent vestigia vbique
Numinis ampla, tuu est quodcumque, vbicunque videm
Tu patris aeterni virtus, tu dextera, &ipsi
Tu digiti, quibus immensum fabricauit olympum
Rerum opifex, quibus ingentem per inania librat
Et circunfuso supendit in aëre molem,
Cuncta tuis elementa ligans contraria vinclis,
Muneribusque tuis paßim plena omnia abundant.
Cùm pater omnipotens cum nato immania mund
Moenia constituens caeli procuderet orbes,
Tertius ipse aderas (neque enim distractus ab illa)
Omnia componens. iam tum aurea luce coruscus,
Summa equitans leuibus mulcebas aequora flabris,
Iam tum purgatis liquentem fluctibus vndam
Flamine lustrasti quae dehinc mortalibus aegris
Elueret primâ contractam ab origine labem,
Vnde salus animis proauita fraude sepultis.
Indi