Latin
CORYDON
Marco Girolamo Vida, Opera 545
Unproofread scanNot analysed yet
Narcißi nunc formosi meditatur amorem.
Ah puerinfelix, quis te nouus error adegit?
Aut nihil est quod amas, &fallax ludit imago,
Aut tibitute ignis, téque ardes nescius ipsum.
Tu tamen hanc tenero malè sanus pectore curam
Noctes atque dies versas. tibi flamma medullis
Altius insedit, séque oßibus implicat ignis.
Parcite fallaces puero iam parcite lymphae.
Ipsae etiam parcunt Nymphae; quas lusit amantes.
Ipsi etiam parcunt iuuenes, quos torsit amantes
Durus, communis Diuùm puer, atque hominum fax.
Illum etiam montésque feri, desertaque latè
Fleuerunt nemora, vmbrosisque in vallibus amnes,
Dum iacet in ripis, nec fonte recedit amato,
Et moriens cura extremum tabescit inani.
Haec felixe Corydon. dehinc addit Ariona cantu
Insignem resonant omnes &Ariona saltus,
Et nemora, &montes, atque vmbrosae conualles.
Vos quoque muscosi meministis Arionis amnes.
Quae vos Nereidas tenuit mora? nam properarunt
Aequoris excitum pecus omne, armentaque Protei,
Et curuam phocae informes cinxere carinam,
Cùm nautae insidiis sibi fata instantia cernens
Extremum caneret tristis solatia lethi:
Qualis Maeandri queritur moriturus ad vndam
Canus olor, qualis rauci per stagna Caystri.
Vos tamen otandem traxerunt carmina Nymphae
Nereides, tutam cùm per vada salsa secaret
Supposito delphine viam, in patriámque rediret.