Latin
ECLOGA TERTIA
Marco Girolamo Vida, Opera 548
Unproofread scanNot analysed yet
O has felices syluas, felicia prata,
Formosas nimium siluas, formosâque prata,
Formosas valles, sed tu formosior illis.
Coniugis hîc mecum dum carpent grata capellae
Gramina, facta canes ingentia, vt hostibus vnus
Obstiterit saepe, &prostratas ceperit vrbes,
Vique duces victos tot magnis ceperit ausis
Vna eademque die, tecum omnia quae modo montes
Cantabant ipsi, Daualum omnia respondebant.
Alma suum hîc tecum non dedignetur Adonim
Flere Venus, tecumque suas sociare querelas.
Ipse autem interea iuxta proiectus in herba
Insignem calathum tibi iunco, &vimine texam,
Et totum miris pergam variare firuris.
Primus erit labor hîc, primum hîc tamen argumentum
Coniugis extincti funus, miserabile funus,
Dum queritur se non bello, non fortibus armi