# Opera 549

Marco Girolamo Vida, Opera, ECLOGA TERTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/549
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/549

Oppetere, at lento paulatim cedere morbo.
Pallor erit gelido iuuenis morientis in ore,
Et sensim placida claudentur lumina morte.
Addua aquas iuxta fundet maestißimus vrna,
Et circumfusae tundent sua pectora Nymphae
Spargentes stratis violam, maestumque Hyacinthum.
Exanimum circunstabunt, regénsque ducénsque
Maerentes, largóque vndabunt omnia fletu.
Parte alia heroum multis comitantibus addam
Longum iter ingressam te, si quod numen eunti
Coniugis annueret cari producere fata.
Quos non interea Diuos in vota vocabis?
Quas non muneribus cumulabis grandibus aras:
Omnes sed frustra diuos in vota vocabis.
Muneribus frustra cumulabis grandibus aras
Ibis multa metu suspensa è montibus altis
Occurrent Dryades, & Oreades admiratae,
Nympharumque tibi paßim chorus omnis eunti
Floribus è variis, viridíque e fronde coronas
Intexent saeui solatia vana doloris.
Cùm verò extinctum Daualum saeuißimus aures
Nuncius implebit, votis nihil omnibus actum,
Pallentem heu subito faciam, ingentique dolore
Exanimem labi: stabunt circum ilicet omnes
Collapsam famulae, gelidamque à flumine lymphan
Rorabunt, gelida vix tu reuocabere lympha.
Quos ab dein gemitus, quae tum lamenta referrem:
Si possent gemitus iunco, aut lamenta referri?
Crudeles diuos, crudelia fata vocares,

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
