Latin
ECLOGA TERTIA
Marco Girolamo Vida, Opera 550
Unproofread scanNot analysed yet
Crudelem terram, quòd non sponte hisceret, &non
Te subitò orantem miserata haurirethiatu,
Haud aliter tantum finiri posse dolorem.
Etrusci montes, testes vos omnia scitis.
Omnia vos maestae lamenta audistis, &ipsi,
Dum miseret, celsis de verticibus vlulastis.
Nam mihi cuncta senex pueropraedixerat olim,
Dum moriens teneros commendat Tityrus agnos.
Sic Damon simul ibat. eum videre vagantem,
Atque haec nequicquam sera sub nocte canentem
Carmina nymbosis stabulantes montibus vrsi,
Montibus &siluis, ac littoribus desertis.
Illa autem praerupta legens, atque inuia saxa
Nunc hac nunc illac fugere indeprensa, nec vsquam
Apparere freti hyberna surdior vnda.
Illam vos amnes, vos ô genus amnibus vndae,
Sistite, correptámque domum deducite Nymphae.
Sola dies poterit tantum lenire dolorem.
FINIS.