# Opera 556

Marco Girolamo Vida, Opera, I0. MATTHAEO GIBERTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/556
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/556

Illísque solis est senectus
Vsque adeò potior iuuenta.
Non id sacratis vatibus accidit,
Placere cantu Musa quibus dedit.
His obstat vsque obliuiosa
Consilijs melior senectus.
Vbi ligatus sanguis habet gelu,
Languéntque vires, mentem aliae ilico
Curae fatigant, suntque semper
Postera deteriora primis.
Natura rebus cuique suum dedit
Tempus, quod vltra non bene progredi est.
Non semper idem floret annus,
Aut foliis siluae virescunt.
Laetis nitorem tristis hiems agris
Aufert procellis, atque gelu potens.
Nec se recognoscit sepulta, &
Sub niuibus stupet alma tellus.
Quid? qui ruenti non semel obstitit
Hosti, vt trementem destituit vigor,
Sedet sacramento solutus,
Et pueris sua facta narrat.
Tu me tamen vis versibus immori
Aeuo reclamante, & iuueni aptius
Subire discrimen, meámque
Sollicitans hiemem fatigas.
Ne coge, siqua forte nitescimus,
Luci priori inspergere nubila
Iam fas Camoenis abdicato
Sit mihi ponere plectra, & artem.
Vos ò quibus vis, & vigor integer,
Dum feruet intus laudis adhuc amor
Perstate, certatimque laeti
Vela date egregio labori.
Mollem senectam me deceat magis
Traducere intra Socraticam aomum,
Dum cogito quae sit beatis
Post cineres animis voluptas.
MATTHEO GIBERTO.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
