Latin
I0. MATTHAEO GIBERTO
Marco Girolamo Vida, Opera 558
Unproofread scanNot analysed yet
Infelix aegrum Musis solabor amorem
Site absente tamen venient ad carmina Musae,
Nec mihi longè abiit tecum irreuocatus Apollo.
Nempe canam semper Medycum facta ampla tuorum
Praeclarae decora alta domus, qua sospite nunquam
Italiam amissam, libertatémque fatebor,
Fata licet semper coeptis ingentibus obstent,
Atque ideo Leo mortales modò liquerit auras
Ereptus mediis (sic Dij voluere) triumphis.
Inuidit libertatem fors laeua ruenti
Italiae, inuidit partum decus omnis in illo
Spes pene extincta, &moriens secum omnia vertit
Tu tamen interea tanto Giberte dolori,
Tam iusto parce ô gemitu, &mortalia tecum
Versa animo, cautúsque viae te crede periclis,
Nec tibi tam vilis vitae sit facta cupido.
Forsitan &siqua est benefactis gratia, &vsquam
Praemia sunt laudi sua, reges aduena amicos
Inuenies, tua magna quibus notißima virtus.
Ne tamen ò dulcem Ausoniam regionibus vllis
Posthabeas, caram né ve obliuiscere Romam.
Rumpe moras omneis, &caris reddere amicis.
Ipse tuum expectans reditum his in montibus aras
Muneribus cumulo magnis, Nymphasque precatus
Omnibus intacto voueo de store coronas.
O illum mihi si concedant cernere amica
Astra diem, cum tu extremis mihi redditus oris
Narrabis moresque hominum, diuersa locorúmque
Ingenia, atque exhausta viae quaecunque peruila.