Latin
GELELMI VIDAE ET LEONAE
Marco Girolamo Vida, Opera 560
Unproofread scanNot analysed yet
Tentaram abstrusas iam rerum accedere causas,
Iam poteram varios caeli deprendere motus,
Et liquidos radio mundi describere tractus,
Iamque canebam animis superans, audaxque iuuenta,
Quae nulli cecinere Leo iam carmina nostra
Ipse libens relegebat. ego illi carus, &auctus
Muneribusque opibúsque &honoribus insignitus,
Omnia erant mihi laeta. animo nihil amplius vltra
Optabam, cunctis sat erat factum vndique votis,
Et digito caeli contingere summa videbar.
Ecce repente autem stridens insibilat Eurus,
Aequora turbantur, portumque auellor ab ipso.
Ecce repente ruens mihi acerbus vulnerat aures
Nuntius, atque ambos docet amisisse parentes,
Ante quidem genitorem, aegram subito inde parentem. Fulmine quo duplici afflatus iaceo. omnis abit mens, Omnis &exanimi fugit de corpore sensus. Heu genitor mihi adempte, repens, heu mater adempta