Latin
GELELMI VIDAE ET LEONAE
Marco Girolamo Vida, Opera 561
Unproofread scanNot analysed yet
Vobis conspicuos vnis ingressus honores
Subdere colla iugo potui male sueta, manúsque
Victus sponte dedi haud onus auersatus iniquum,
Quae mihicuncta olim (tibi enim commercia diuùm)
Praedixti toties venturi praescia mater.
Vos vnos agitabam animo, vestráque fruebar
Laetitia exultans, &gaudia vestra fouebam,
Mecum animo versans, quàm vobis illa futura
Laeta dies, qua me vestris amplexibus vrgens
Irruerem improuisus ad oscula vix bene vtrique
Agnitus, insolitistitulis, &honoribus auctus
Scilicet, &longotandem post tempore visus,
Dum tenuit me Roma, humili vos sede Cremona.
Vna erat haec merces tantorum digna laborum.
Mens erat in gremiis studio iacere omnia vestris
Parta meo, &tantum vestros exponere in vsus,
Vt fuerat par. vos claras me scilicet arteis,
Re licet angusta, potius voluistis adire,
Quàm genere indignis studiis incumbere nostro.
Atque ideo doctas docilem misistis ad vrbes,
Quamuis in nostris lusisset lubrica rebus
Iam pridem fortuna, &opes vertisset auitas,
Et res fluxa alias potius reuocaret ad artes.
Quicquid opum hinc, quicquid nobis acceßit honorum, Vestrum est iure fuisset sat mihi cernere coram Laetos, atque meis gaudere laboribus ambos,