# Opera 562-2

Marco Girolamo Vida, Opera, GELELMI VIDAE ET LEONAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/562-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/562-2

Plurimus, & rauca conspergeret omnia tußi,
Nulla horrescentis vultu asper signadedissem
Cuncta ferens, vos aetatis nanque ante tulistis
Plura immunda meae, cum cultus nescius infans
Foedarem toties in cunis humida strata.
Siqua autem vobis cassa, atque incondita verba
Exciderent, quando rerum illa est immemor aetas,
Riderem mecum. omnia pro puerilibus essent
Lusibus illa mihi, ceu vos risistis & ipsi
Ad teneros lusus nati, imperfectáque verba,
Cùm primas vix inciperem rudis edere voces.
Et quando mihi relligio sobolem abnuit, ambo
Cara fuissetis mihi pignora, dulcis vterque
Ceu puer, in nostra qui paruus luderet aula. Cuncta, vtcunque forent, mihi dulcia vestra fuissent.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
