# Opera 562

Marco Girolamo Vida, Opera, GELELMI VIDAE ET LEONAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/562
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/562

Vt volucrem perhibent inimicam sontibus hydrus,
Esse piam, memorémque parentibus indulgere,
Inualidísque suo venatu tendere vitam.
In tota nihil esse domo me dulce fuisset,
Et nutus seruare, & iussa capessere vestra
Subiectum, ac positis famulari fascibus vltro
Nil vnquam nisi quae vestris placitura fuissent
Auribus, effari potuissem, saepe ego ficto
Tristia celassem mentitus gaudia vultu,
Ne vos afficeret, siquid me carperet intus.
Quicquid amarum in me latuisset, quicquid acerbum,
Ad vos arte pia transissent dulcia tantum.
Taedia me vestrae caepissent nulla senecta,
Nec quae multa solent vitia, atque incommoda in illa Esse aetate, meos poterant auertere sensus. Cum spueret vestrum alteruter grauis, exque crearet

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
