# Opera 563

Marco Girolamo Vida, Opera, GELELMI VIDAE ET LEONAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/563
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/563

Infelix, caris quicunque parentius audet
Dura loqui, aut aliud furiis immanibus actus
Moliri, extremas in mundi protinus oras
Ferte nefas nostro nusquam memoretur in orbe.
Quod mare, quae tellus portentum tale feretis:
Ferte procul nulla vnquam relligione piandum.
Scilicet iis, per quos iucunda luce fruaris,
Lucem adimas ingratus, & almi luminis vsum
Eripias, per quos almum tibi lumen obortum est?
Ah mihi ne tantum sit credere barbara corda
Vix capiunt Graiis per ludum inuenta poëtis,
Ingnatos cùm tantus amor, cùm tanta parentum
Sit pietas, quibus vt proferrent fata, subirent
Ipsi mille neces, nec quicquam est dulce peremptis
Pignoribus. maerent orbi, vitámque morantur
Inuisam nil debentes caelestibus auris.
Iccirco, vt duram natis auertere poßint
Pauperiem, miserámque famem, tot adire labores
Cernimus, & certis vltro se offerre periclis.
Non me adeo fugit quantis pater optime curis
Anxius, aut quanto indulgebas sponte labori,
Vt mihi res tenues per tot discrimina rerum
Eriperes tantis bellorum fluctibus, vt nil
Detractum, licet irent tempora dura, periret.
Tu quoque sancta parens variis exercita curis
Pro gnato quas non aras, quae non sacra adibas
Templa? quibus non tunc onerabas aethera votis

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
