Latin
GELELMI VIDAE ET LEONAE
Marco Girolamo Vida, Opera 564
Unproofread scanNot analysed yet
Caro cuncta timens capiti, bona cuncta precata?
Vt mihi ad ingenuas nitenti desuper arteis
Auxilium foret, &fauor omnipotentis olympi,
Et fors vsque comes crescenti innexa veniret
Virtuti, quae nos ad opes efferret auitas.
Praecipue mihi ne maculae ob contagia turpes,
Aut animi pestes, commertiâve vlla nocerent.
Sed mihi mens puro foret vsque in corpore pura,
Ductaque ad extremum inculpata adolesceret aetas,
Omnibus ornatum dum vis excellere rebus.
Quae vobis meritis pro tantis mutua contra
Persoluam infelix, quae vobis digna rependam:
Cum mihi sint& opes, animus quoque &la voluntas,
Idque vnum affectarem ast ô mortalia nunquam
Gaudia plena satis, nunquam secura voluptas.
Aut aliquid cumulo semper deest, aut reuocat se
Fors infida repente, oculósque auertit amicos.
Fallaces hominum spes, heu nostra irrita vota.
Nil firmum satis, aut stabili munimine tutum.
Omnia in humanis rebus dubia, omnia nutant.
Vos mihi, laeta forent cùm caetera, fata tulerunt,
Queis sine dulce mihi nihil est, nec amabile quicquam.
Accipite has saltem lacrymas, haec carmina maesta,
Quae longum nati absentis testentur amorem.
Saluete aeternum cari, atque valete parentes.
Vida Gelelme vale, vale Oscasala Leona.
Sit precor ô vobis requies aeterna sepultis,
Sit lux, quae vestris aeternùm affulgeat vmbris.