# Opera 566

Marco Girolamo Vida, Opera, CLEMENTI VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/566
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/566

Duro adamante tot ante seclis
Incisum? auorum haec parturijt scelus,
Delicta patrum his nos agitant malis,
Nostro & merentes crimine, illi haec
Semina post obitus relinquunt.
Tu morte peius militiae sciens
Bellum horruisti semper, & aleam
Periculosam pace certus
Cuncta pati potius manente.
Te bella circum te tamen vndique
Venêre (ineuitabile erat malum)
Longeque deductae haud volentem his
Motibus implicuere causae.
Peiora multo nunc quoque plurima
Nobis minantur sidera, ni Deus
Ille ipse placatus reflectat
Consilia in melius seuera.
Orandus ille est ipse potens enim
Vnus morari, quae properant, mala,
Solúsque, quam praefixit olim,
Ipse potest abolere legem.
Nostris rogatus forsitan annuet
Votis: ab alto plurimus aethere
In nostra dilapsus benigna
Pectora numine se refundet.
Sed ante mens est cuique latentibus
Purganda morbis sunt quoque luridi
Mores retractandi, nec vltra
Progrediendum iter institutum.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
