Latin
CLEMENTI VII
Marco Girolamo Vida, Opera 569
Unproofread scanNot analysed yet
ER.
LIB
Viros cientis ad necem,
Iuuenémque vellentis tenellae ab coniugis
Gremio metu inspersum genas.
Quae plurâque viri, si viderent principes
Cùm bella initiocogitant:
Vel abstinerent, vel quibusuis ponerent
Mox coepta conditionibus,
Neque eos libido, neque adeò ageret gloria,
Vt perderent caeci omnia.
Istis si ego ab malis procul tandem absiem
Tranquillitati redditus,
Videamque pendentes aceruos arduis
Scutorum vbique postibus,
Araneorum fila quos obduxerint
Nigros vetusto in puluere,
Ensesque rursus, ferreásque cuspides
In vomerem conflarier,
Vitam haud recusem pauperem traducere
Fodiens agrum incuruus manu.
Saltem animus ablatis mihi his terroribus
Quiesceret liberrimus.
Possem laborem versibus solarier
Cinctus olea canum caput.
Et nocte pauculos reuoluerem libros,
Vel imbre detentus die.
O diua largitrix bonorum vna omnium
Quo te vocabo nomine?
Quibus te honestis efferam praeconijs?
Dignum vnde te verbum exprimam?
Opulenta saluel iam recurre hùc aurea, Et nos tuo vultu hea.