Latin · Dactylic hexameter
SPIRITVI SANCTO, DEO
Marco Girolamo Vida, Opera 57
Unproofread scanNot analysed yet
Et veluti instillas vitam hoc sub gurgite mersis,
Vnde renidescunt animae, velut aera corusca
Detersa prorsus prisca rubigine scabra.
His opibus firmati animi, his radicibus actis
Tollunt se, in meliusque suis quoque viribus vsi
Crescunt, &superas per se nituntur ad auras.
Dum pietate sua meriti post funera caelum
Concilio superum, atque aeterna pace fruantur.
Haec promissa pijs animis vberrima merces.
Praemia tanta manent tam paruo parta labore.
Te sine nil tamen audemus, nil possumus ipsi,
Et benefacta parum valeant sine numinis aura
Nostra tui. non tantum animos impellere nostros
Incipis è tenebris reuocans in lumen apertum
Sponte tua, haud meritis nostris (à te omnis opum vis