Latin
ROMA DISCEDENS
Marco Girolamo Vida, Opera 573
Unproofread scanNot analysed yet
Vae Vida agnouit, exploratâque habuit, sua huc omnia ipsede scrinio suo deprompta adhuc viuens congessit. quid fortè praeterea vllo vnquam tempore adiectum fuerit, adulterinum censeto ab aliquo aut maligno, aut in re aliena nimis officioso ac diligente adinuentum: quod de Poëticis tantùm dictum volo. Nam quae soluta oratione ad Christi rem spectantia idem auctor conscripsit, propediem se itidem superstitem sospitemque in lucem editurumsperat, Deo Opt. Max. approbante, atque iuuante, cui vni se, suaque omnia addixit, ac consecrauit. ANTONIV GRYPHIVS.