Latin
SPIRITVI SANCTO, DEO
Marco Girolamo Vida, Opera 61
Unproofread scanNot analysed yet
Detersa afflari tam sancta desuper aura,
Cui datur incendi tam sancto desuper igni,
Semper &in dulci flagrando viuere flamma.
Illa Deum, Deus illam vltro bonus ardet, amantique
Indulgens vltrò dulcem respondet amorem.
Quicquid agit, fluit insolita dulcedine amoris.
Semper amat tecum, dulcique in amore quiescit.
Tota in amore, parum curans mortalia, fixa est.
Nec potis est ipsum tam sanctum numen amare,
Quin quoque mortales iuncto simul ardeat igni.
Ante alios tamen o felices, terque beatos,
Atque quater, grauida qui te genitricis in aluo
Hauserunt, neque dehinc in dulces luminis oras
Exorti excußere tuum de pectore numen,
Sed culpae exortes, &vita puriter acta
Seruauêre tuum intacti sub funere munus.
Id paucis concessum autem, quos aequus amasti
Et quibus eximia indulsisti numinis aura.
Non tamen, excepto diuini corpore nati,
Te tam praesenti quisquam vnquam numine passus,
Quàm quondam Iudaea genus, pulcherrima virgo,
Quae superum puro concepit ab aethere regem
Semine de nullo, nullis temerata hymenaeis.
Munere tu solus functus thalamíque, thorique
Virgineam implesti foecundis flatibus aluum.
Huc omnis vis, huc aestus profluxit amoris,
Erupitque ingens totis fornacibus ignis.
Quo vero aggrediar post matrem carmine, quanto
Numine, quàm largo torrente vndaueris ipsos