# Opera 64-2

Marco Girolamo Vida, Opera, SPIRITVI SANCTO, DEO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/64-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/64-2

FiSP. ajsim Flagrasti, & rapidis feruoribus indulsisti, lbu? Nunc opus igne tuo, nostras succende medullas quejira Acrius, & totis nobis incumbe caminis. simi Adspice mortales quam densa nube praemantur, niemi Aut quibus in tenebris iaceant, quo frigore segnes luii Algescant animi priscae pietatis inanes. ninua Incipiant flammis desueta calescere corda, lansi Et caelum ad spicere, & iucundum cernere lumen, penosi. Exutíque dolos recti accendantur amore ulum Rursus, & ad priscas referant se moribus arteis. era mut, Praecipue tamen obscura caligine mersa, Quae sanctum euersis Germania numen ab aris Expulit, & caelum sceleratis prouocat armis, Luce tua verum agnoscat lustrata, nec vltra Saeuiat, at veteri pietate resuscitet aras, Vnâque nobiscum sit ei sententia concors.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
