Latin
IESV CHRISTO OPT. MAX
Marco Girolamo Vida, Opera 68
Unproofread scanNot analysed yet
Gens tantum obtusis sensibus ausa nefas?
Quo ruitis miseri? qui tantus mentibus error
Insidet? in vestrum tenditis exitium.
Me potius, meme, qui feci, hoc perdite ligno.
Hic nihil admisit. fraus mea, furta mea.
Te ne ita cum diris pendê re latronibus, omnis
Vitai cursus cui sine labe fuit?
Qui neque contactu intemeratae virginis alul
Contraxti antiquae signa luenda notae.
Sed genitrix pura caeli concepit ab aura,
Nec potuit facies dißsimulare genus.
Vi sileam benefacta, tot &miracula rerum,
Quae non humana perficiuntur ope,
Insigni poteras forma, &iuuenilibus annis
Immissae pectus reddere molle ferae.
Pulcher luce maris, vel sidere matutine,
Oceanus liquidis quod modo lauit aquis.
Sed quem hic te aspicio? haec facies tuáne illa serena?
Híne oculi? hic roseo gratus in ore color?
Aureáne haec menti lanugo? hoc verticis aurum
Propexum? hic toto corpore priscus honos?
Qua modocunque ibas, blandi noua semina amoris
lactabas, dulci in ore sedebat amor.
Húncne ego conspicio te formosißime rerum?
Heu color, heu species quàm tua facta alia.
Squalidula vt facies, vt lassula lumina liuent,
Languidula vt ceruix, mortua vt ora iacent.
Non ea caesaries, concretáque sanguine barba,
Non est is planè qui modò vultus erat.
Serta
IES
Serta tamen capiti, regísque insignia cerno,
Sed quae vulnificis sentibus hirta rigent.
Et pictum video corpus iuuenile rubore,
Sed quem haustus flagris sparsit vbique cruor.
Ne palmas morer, aut terebratas cuspide plantas,
Hei mihi, quam latum pectore vulnus hiat!
Quod tulit aes, quaenam hasta tuo intepuisse cruore:
Nec tum aes delicuit? nec fuit hasta cinis?
Cum Sol ipse caput nitidum abditus obscurarit,
Et vasto tellus sit tremefacta sinu?
Debueras Solaeterna ferrugine caelum
Occulere, &terris vsque negare diem.
Debueras tellus aeterno percita motu
Collabi humano haud vltra adeunda pedi.
At vos monstriferi quid tunc ô barbara ponti
Condita desertis aequora littoribus?
Quae vos quae tenuêre morae? quibus abdita claustris