# Opera 69

Marco Girolamo Vida, Opera, IESV CHRISTO OPT. MAX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/69

Hîc nulla effusis signa dedistis aquis?
Vos tum diluuio mersas absumere terras
Aequum erat, atque hominum fluctu abolere genus.
Nam quid enim caelum, atque vltores aetheris ignes
Flebilibus precer hîc in mea vora modis,
Cum pater & caeli, rapidi moderator & ignis,
Qui poterat flammis omnia diluere,
Ipse suum gnatum pro nobis iusserit vltrò
Supplicium infandae morte subire trabis?
Agnus eras sacer ille, sacram mactandus ad aram,
Nobis aeterno hostia sacra patri.
Fixum erat id caelo, nulla pote mole moueri,

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
