Latin
IESV CHRISTO OPT. MAX
Marco Girolamo Vida, Opera 70
Unproofread scanNot analysed yet
Nil sol, nil tellus, nil maria alta iuuent.
Tu quoque te nostrae es largitus sponte saluti,
Et tibi pro cunctis dulce obiisse fuit.
Atque ideo orabas moriens veniam hostibus ipsit,
Ne foret hoc vlli munus inane tuum.
Hoc quoque nos fruimur, grato sed amore dolemus,
Et memores tumulo soluimus exequias.
Tu tamen exutus, quae morti obnoxia, viuo
Sed ibus aethereis corpore sceptra tenes.
Venturus nostras extremo tempore noxas
Quaesitum, cum res funditus igneruent.
Aspice nunc bonus, &dignos nos effice, quos tunc
Exemptos poenis in tua regna vehas.