# Opera 70-3

Marco Girolamo Vida, Opera, IN EVCHARISTIAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/70-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/70-3

Suppliciter genibus nixi aduoluamur ad aram.
Numen inest, magni praesentia numinis instat:
Christus adest, veróque animis se corpore nostris
Terrenam in speciem, vescis sub frugibus offert,
Mortalésque fugit crusti sub imagine visus.
At verò, quod non oculi sensúsque capessunt
Obtissi comprensum, animi vis viuida sentit
Interius, pulsâque fides caligine monstrat
Indubitata, Dei ex ipsius vocibus orta.
Quod neque percipiant animi, nisi luminis aura
Diuini euecti extulerint se nubila supra,
Oblitique hominem penitus, caelestibus apti.
Ergo age prisca fides nostro succurre labori.
Quod renuunt sensus, ratio quod nostra refutat,
Ipsa dece, in tenebrisque tua nos erige luce
Illustrans, certa dum religione parentum
Annua sacra ferunt ciues, tantóque paratu,
Intendúntque vias, & textis compita inumbrant,
Hostia qua festam ducenda est sancta per vrbem
yrdine flammarum longo, pompaque frequenti.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
