# Opera 74

Marco Girolamo Vida, Opera, IN EVCHARISTIAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/74

Hîc corpus verum, hîc est vera cruoris imago,
Hîc verus cruor, ipse suimet Christus imago.
Credite mortales: animos adhibete, fidémque.
Mortales genus infirmum confidite dictis
Illius, qui nec fallit, neque fallitur vnquam.
Quandoquidem nihil externae clarißima dicta
Lucis egent, per seque suo se lumine produnt.
Ante mare, & tellus, & caeli concidat axis,
Illius quàm cassa fide sint aurea dicta,
Sanguine quae moriens nobis testata reliquit.
Non tamen ad nostras acies venit, hacque nigranti
Stipat se veluti nebula, atque obducitur vmbris,
Quanta sit vt nostrae fidei indulgentia tectus
Exploret, non visa iubens nos eredere, ceu quae
Luce palam sunt vsque oculis obnoxia nostris.
Cum tener orbis adhuc foret, ac pubentibus annis,
Iam tum religio haec atauos inceßit agrestes.
Iam tum aliquis longè praesaga mente recludens
Sacra abstrusa rudem congesto cespite in aram
Triticeos orbes, & liquida vina ferebat,
Plurimâque orabat caeli conuersus ad axem.
Quae fieri humana nequeunt ope, cuncta Deo vni
Peruia sunt, & plana, potest Deus omnia quando.
Ille potis mediis pueros educere flammis
Illaesos, nutúque ignem sopire furentem.
Ille potis summis ferrum suspendere in vndis,
Vt natet, & non iam propria vi tendat ad ima.
Ille etiam, quoties penuria adegit edendi,
Millia multa hominum solis saturauit in agris,

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
