Latin
IN EVCHARISTIAM
Marco Girolamo Vida, Opera 76
Unproofread scanNot analysed yet
Rite tamen templis in cunctis, omnibus aris,
Diuinum dum farre pio libamus honorem.
Quódque hîc, est &ibi pariter discrimine nullo.
Totus ibi, hîc totus, neque eum tempusve, locusve
Esse vetant, quibus haud diuina obnoxia, vbique.
Quin etiam violare manu ne parcite liba
Mystica, &in socios partiri protinus omnes.
Nam fragilem quotcunque in frusta incideris orbem
Caelestis libi, Christi inuiolabile corpus
Restat idem in cunctis, orâsque amplectitur omneis,
Nec findi in parteis vllas diuina potest vis.
Nos tamen albentem frugémque, &fißile crustum,
Et liquidos latices veneramur numinis instar.
Non quia sint ipsum numen color ille, saporque,
Sed quia diuini sint numinis argumenta,
Significentque oculis, quod mens inde altius hauriat, Quod nequeunt oculi, nequeunt deprendere sensus. Atque ideo exiguo quouis in fragmine Christum Accipimus, quauis sacrati in parte liquoris Namque subest sanctum, vt nunquam sine sanguine corps, Sic quoque non suberit sanctus sine corpore sanguis. Nec toto hic maius, quàm quae pars esse videtur. Quan vllis
Quantus ibi, hîc tantus. Deus haud includitur
In spatiis, nec fas metiri corpora sancta.
Omnis ibi, hîc omnis, hîc interer, integer illîc.
Sicut vbi, quanquam ratio diuersa, liquenti
Saepe lacu in noctem Lunae resplendet imago
Plurima, &hîc illîc sese speculantibus offert
Omnibus ysque eadem, atque sui ipsa simillima vbique est.
Sicut item speculi si in partes fregeris orbem,
Quicquid ab aduerso reddebat imaginis orbis
Integer, illud idem pars quaelibet vndique reddet,
Nec plura in toto quam mox in parte videbis.
At verò quanquam qui se sub frugibus offert,
Ille idem est, patris aetherea qui regnat in aula,
Hîc aliter tamen, atque illîc, vtcunque se habet res.