# Opera 77

Marco Girolamo Vida, Opera, IN EVCHARISTIAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/77

Ille idem est, etiam trabe qui pendebat ab alta.
Hic tamen exemptus morti vim haud accipit vllam
Artubus immortale, atque impenetrabile corpus,
Cui morbi nihil officiant, algórve, famésve:
Nec toties morti locus est in corpore Christi,
Qui semel admißis pro nostris obtulit vltro
Ipse suum caput aeterno sacra victima patri.
Multa licet sanctis toties eat hostia ab aris,
Et matutinis renouentur funera sacris.
Tum quamuis, dum languentum seruantur in vsus
Sancta adytis occlusa, situ consumpta vetusto
Interdum aspicias, squalentiâque exiguus mus
Carpserit, aut similes tulerint tibamina pestes,
Vim nullam admittit tamen inuiolabile corpus.
Nam rerum species vbi coeptae peste teneri

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
