Latin
IN EVCHARISTIAM
Marco Girolamo Vida, Opera 78
Unproofread scanNot analysed yet
Pollutae, numen subito euanescit in auram,
Corporis exuuias laceras, sine honore relinquens.
Relliquiae restant ambesae, ingloria signa.
Quae pietas, qui tantus amor tibi maxime rerum,
Vt Deus aeterni soboles aeterna parentis
Tam fragili ingrediens vltro pro fruge venires,
Atque homini fieres repetitis pabula mensis,
Et matutinis toties sacra hostia in aris?
Hoc erat ille sacer, qui quondam apparuit agnus
Suppositus pueri insontis pro caede parata.
Hoc erat ille vetus quem gens epulata quotannis
Mandebat ritè, ac solenni more sacrorum
Cum festinata cerere, atque agrestibus herbis.
Festinata ceres tu nobis, tu mola adorea,
Farque pium, tu liba sacros lectißima in vsus,
Liba, quibus nulli fas quondam assuesse profano.
Hoc erat illa atauis deserta per inuia nostris
Protinus è caelo veniens errantibus esca.
Copia nil aliud tostae tanta illa volucris
Desuper insolitum nidorem halantibus auris,
Nil aliud ros concretus portenderat ille
Dulcis, &optatos referens cuique ore sapores.
Vescimur hoc verè nunc caeli rore, fugata
Nube palàm: veros nunc icta e caute liquores
Haurimus, laterísque tui nos irrigat vnda
Mixta mero suaues misces nanque inde liquores,
Et dulci ambrosia, dulci nos nectare pascis.
O hominum miserate famem, miserate labores,
Vno cum satures tot caeli examina verbo