# Opera 79

Marco Girolamo Vida, Opera, IN EVCHARISTIAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/79

Alituum caelestùm acies tot millia millium.
Quae tibi tanta fuit rerum pulcherrime cura?
Qui tibi tantus amor nostri, vt tua viscera nobis
Obijceres epulanda, dares te in pocula, in escam,
Quos tamen ex humili finxisti puluere quondam
Infirmos, decorísque tui nihil instar habentes?
Tu volucris foeta illa, tuo quae sanguine natos,
Visceribúsque tuis terebrato pectore pascis.
Tu, quoties facimus, téque vltro in vota vocamus
Verborum memores, caeli ecce allapsus ab aula
Candidus ille venis agnus, viua hostia ad aram,
Quam veterum portendebant oracula vatum,
Cordaque nostra simul replet ecce inopina voluptas.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
