# Opera 81-2

Marco Girolamo Vida, Opera, 1. CHRISTO OPT. MAX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/81-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/81-2

De Carolo V. Imper.
E coniuratis Germanis haec dicat arma
Christe tibi, has victor Carolus exunias.
Non hoc ille sibi tanto discrimine bellum est
Aggressus, curae sed tua causa fuit:
Quogentem euersas victam reuocaret ad aras,
Ne caderet priscus relligionis honos:
Obiecit sese furiis Aquilonis iniquis,
Nec timuit saeuis obuius ire feris.
Vicit io, & fusos disiecit montibus hostes.
Gens fera procubuit Caesaris ante pedes.
Iamque adeo ille, animo sibi qui promiserat alto
Imperia atque Aquilas, cernitur ire minor.
Qui gentem in regem regni spe captus inani,
Inque suum armauit membra coacta caput
Quoruis ab demens? quae te tam dira cupido
Impulit? ipse tuum tendis in exitium.
Sic adeo virtus, sic magni Caesaris arma
Nota tibi, & nusquam cedere docta manus
Non Aquilae imbellis forti contendit hirundo:
Non metuit cerui cornua longa leo
Cùm pugna abstinuit, tua demens arma timori
Esse ratus, subito tu tibi victor eras,
Tollebâsque animos vento tumefactus inani,

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
