# Opera 82

Marco Girolamo Vida, Opera, 1. CHRISTO OPT. MAX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/82

Iam meditans ipsi demere sceptra Ioui.
Ille autem, parcens cùm praelia detractaret,
Horrebat gentis caede madere suae,
Contigit en nulla tandem victoria caede:
Victus es, & nusquam sanguine inundat humus.
Hac opus arte fuit, cognatae ita parcere genti:
Hoc decuit ciues vincere marte pium.
Haud minor inuitos ciues seruasse putandus,
Quàm foret externos sternere caede, labor.
Sed quoties renuit collatis cernere signis,
Te toties vicit: ter tua causa iacet.
Térque piam Deus hac causam ratione probauit.
Pro vero steterunt numina. cede Deo,
Cede, animúsque tumentibus altos exue fastus,
Et patrum sanctis legibus obsequere.
Nec tantum in te poßit amor sceleratus habendi.
Desine sacrilega carpere sacra manu.
Iam redeat versa ad ritus Germania auitos
Armipotens, prisco viuere more iuuet.
Sentiat vnanimis nobiscum nube remota:
Sit nobis eadem relligio, & pietas.
Siqua tamen lapsis contagia moribus obsunt,
Mutua communi probra lauemus aqua.
Et quae de spatio palantia deflexêre,
Priscorum ad rectum nos reuocemus iter.
Interea Caesarclaris assuete triumphis,
Qua iam coepisti tendere, perge via.
Hac iter ad caelum: duri, clarique labores
Exemptum morti te super astra vehent.
Iamque tibi longe cedit suparata vetustas:
Iam tua Romulidum gloria obumbrat auos.
Et maiora manent, licet haec sint maxima. de te
Sidera venturi nuntia mira parant.
Grata tua est caelo pietas, ménsque optima. nil est

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
