Latin · Dactylic hexameter
CHRISTI CRVCEM
Marco Girolamo Vida, Opera 86
Unproofread scanNot analysed yet
Turres, tecta tua sunt omnia tuta sub vmbra,
Cumque omnes nos extremo sub tempore vitae
Deseruêre, comes ramanes tu sola, nec vnquam
Amplexu, dum spiramus, diuellere nostro.
Nec tantùm viuos, sed &aurae munere cassos
Tutaris, positósque cauis impressa sepulchris.
Quid mirum summo si te veneramur honore?
Ipsi etiam pueri laeti, immixtaeque puellae
Serta tibi, &flores nectunt, tibi carmina dicunt,
Te celebrant coetu, te festa fronde coronant.
Iamque adeo late in terris tibi templa, tibiaras
Mortales statuunt, tibi cerea dona cremantur,
Et pia thura, diemque tuo de nomine dicunt.
Ac prope diuinos orbis largitur honores,
Haud quia sit numen, quia sit tibi sensus, at olli
Ista ferunt, cuius leto tibi gloria parta est.
Quin suprema dies arsuro vbi venerit orbi,
Sideris in morem fulgebis, &aethere toto
Flagrantem insolita lustrabis lampade mundum.
Luce pijs addes animos. at sontibus ingens
Horror eris, cupient retro transacta referri
Lustra, suis frustra orantes obliuia factis.
Tu lignum porro illud eras, medicabile lignum,
Tactu cuius aquam in dulcem fons versus amarus.
Tu lignum, genus in quo hominum, genus omne ani
Seruatum quondam immensis euasit ab vndis. (mantum
Túne etiam malus, túne ille altißimus olim,
In quo sublatus pendebat aheneus anguis?
In te oculos conuersi omnes, conuersa tenebant
Ora: