Latin
IN CRHISTI CRVCEM
Marco Girolamo Vida, Opera 87-2
Unproofread scanNot analysed yet
Per te hominum generi sictandem reddita vita est.
Effice mortales curis mortalibus omnes
Oblitis per te diuina luce fruamur,
Amplexique tuos tollamur in ardua ramos.
Vitam autem quia non datur omnibus exhalare
Tali in sede, ipsumque imitari funere regem,
Vt pueri infirmo nequeunt medicamina ferre
Corpore, &altrices ipsae acria pocula sumunt,
Ad pueros virtus tamen hausto in lacte redundat.
Sic fluat extincti diuino è corpore regis
In nos transfusus dolor, &praecordia tangat.
Saltem animo, saltem moestodoleamus amore
Noctes atque dies, neque nos conturbetamaror,
Verùm ea amarities nobis medeatur, &aegra
Quae nunc nostra iacent recreentur corda, necisque
Illius emanet nostra in praecordia virtus,
Sponte suo nostras qui soluit sanguine poenas.
MATRI VIRGINI.
MAGNAE