# Opera 90

Marco Girolamo Vida, Opera, IN CRHISTI CRVCEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/90

Ingreditur rector, nec claustra immota resignat
Tu rubus ille oculis flamma crepitante cremari
Visus, at illaesae mansere in stipite frondes.
Hinc etiam pueris media in fornace pepercit
Ignis, & innocuae lambebant corpora flammae.
Haec te monstra petunt vnam, haec miracula tangum
Promißis nec sora fides: simul ecce repente
Cum tonitru medium veluti discedere caelum
Vidisti, simul auricoma circundata nube
Sensisti praesens in te descendere numen
Desuper afflatam leuiter spirantibus auris.
Quis tibi tunc sensus? qui virgo in pectore motus
Credo equidem, tibicor dulci flagrabat amore,
Et penitus totis ardebas suaue medullis,
Tum quoque laetitia, ac mira dulcedine pectus
Delicuisse reor, tibi cùm montana petenti
Laeta occurrit anus cognato à sanguine iuncta,
Atque vtero exultante tuos praesensit honores,
Felicémque vteri, te terque, quaterque vocauit.
Tu verò, teneri qualis rosa plena pudoris,
Ore rubens caelo referebas carmine grates,
Teque adeo indignam, & meritam nil tale caneba
Parua sed haec, maiora manent. date lilia pleni
Virginei date thura chori. date serta canistris:
Nascitur humana sub imagine, nascitur infans,
Qui semper fuit, est, & erit, sine fine, sine vllis Princi pijs Deus, immensi quem moema mundi Non capiunt, visusque hominum, tactusque refugit. Saepe mihi videor te poplite cernere virgo

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
