Latin · Dactylic hexameter
IN CRHISTI CRVCEM
Marco Girolamo Vida, Opera 91
Unproofread scanNot analysed yet
Subnixam, infantémque recens mirarier ortum
Flagrantem, &radijs late vibrantibus aureum,
Teque tuos prono venerantem pectore foetus,
Attonitumque senem tantis vix hiscere monstris.
Felices nimium pastores ò quibus olim
Contigit in stabulis insuetos cernere partus.
Tantum ò si quoque me si secula vestra tulissent,
Pauissemque meas vestris in saltibus agnas.
Me sine monstratum vos nunquam issetis ad antrum
Carminibus mon ticaelestibus, ipse ego primus
Speluncae foribus virides syluestria myrtos
Munera suspendissem, &florea serta tulissem,
Iusuper &canna cecinissem carmina agresti,
Carmina, quae tibi nunc regina vtcunque laboro.
Nec me felici quisquam extrusisset ab antro
Amplius, vsque tibi famulari dulce fuisset,
Infantíque, senique tuo tum me neque vestro.
Indignum viles stipulas substernere asello.
Hîc ego vidissem reges puero ampla ferentes
Munera ab Aethiopum terris duce sidere vectos
Ante tuos, carique pedes procumbere nati.
Vidissem volucres te mira in veste ministros
Saepius affari, curásque auertere dictis,
Solaríque inopem vario in discrimine rerum,
Dum puero metuis, capitique pericula caro
Longe arces animo semper suspensa labanti.
Vsque adeò senis in templo morientis inhaerent
Sensibus extremae voces, cùm iussa recenti
Pro partu geminas aris fers dona columbas,