Latin
IN CRHISTI CRVCEM
Marco Girolamo Vida, Opera 93
Unproofread scanNot analysed yet
Lucidus, ore oculisque nitentibus apparebit.
re aum
Illum de magnis mirabere rebus agentem,
tius ali
Et veterum dictis reserantem oracula vatum
Primores inter proceres, iuuenumque magistros,
Quos omnis iam tum bis sex vix meßibus actis
Erudiet puer, atque rudes docto arguet ore
Aureus, immortale sonans (mirabile dictu)
Sensibus illapsus penitus praecordia tanget,
Et dulcem toto iaciet de corpore amorem
Luce recens orta, vel sidere pulchrior aureo.
Tunc illam circumfusae longo ordine matres
Laudibus attollent, quae tales optima partus
Ediderit, tenerisque immulserit vbera labris,
Illum amplexa sinu, toto, illi pectore inhaerent
Oscula fragranti capiti, dabis oscula fronti
Sidereae, stellisque pares libabis ocellos
Ore alterna flagrans dulci praecordia amore.
Nec minus inde etiam tacita laetabere mente,
Fontis aquam latices cum Bacchi vertet in atros
Te mandante. tuo promet liquentia vina
Munere, &insolitos hospes mirabitur haustus.
Haec tibi mater erunt: oberit nihil ante tyranni
Vesani furor. ipsa tamen caelestibus vltro
Consilijs pare, quae fidus detulit ales.
Tolle moras: pete Niliacas interrita sedes.
Cuncta fauent; tibi nox nigranteis explicat alas,