Latin
v
Marco Girolamo Vida, Opera v
Unproofread scanNot analysed yet
DETO.
Olim aliquis diuis, &Musis carior ipsis
In melius feret, atque impensius arte polibit.
Et quae vi nostra primo patefacta labore est,
Mollius ille viam solidabit marmore secto
Auroaddens etiam decus, &Gangetide gemma,
Vt teneant oculos discrimina mille colorum.
Mîsat erit specimen clari monstrasse laboris,
Vt superet mox ille, vt pulchrae praemia laudis
Prima ferat, primos felix potiatur honores,
Inde alij, atque alij semper melioribus auris.
Haec quaecunque tamen tibi, qualiacunque sacramus,
Summe pater cui nam haec potius de more dicemus
Mortali, in terris qui gratus digna rependat?
Praemia nulla hominum moror. haud me purpura re