# Opera v-2

Marco Girolamo Vida, Opera, v. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/v-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/v-2

Vlla mouet: nullos nos supra inhiamus honores. (gi
Si terrena forent quicquam, aut mortalia cordi,
Sat mihi Tuscorum Medycum persoluit honorum,
Et sat opum, rebus cum maximus alter, & alter
Praeesset, praestantésque viros ad digna vocando
Munera ad egregias pretiis accenderetartas.
Nil vltra in terris quaero par regibus ipsis
Contempturerum, contemptu diues honorum.
Tu mihi solus ades, mihi tu persoluere solus
Praemia magna, meisque potes subscribere votis,
Nulla licet meritis abs te sint debita nostris
Praemia: tu nisi quae nobis victoribus offers
Sponte tua bonus, at nil tale merentibus ipsis,
Dum sontes, & adhuc dubiacertamus arena.
Nam licet humanae non spernas munera vocis,
Nil nostri tamen oris eges, laudúmque tuarum
Omnia plena sonant caelo, terráque, maríque.
Siqua mei tamen est ratio tibi habenda laboris,
Quae tua magna quidem in genus indulgentia nostrum
Da pater, extremae cùm vitae aduenerit hora, (est,
Te praesente mori, nil me terrentibus vmbris,
Inque tuos animam amplexus effundere ouantem.
Hoc tantum mihi, plura aliis optantibus adde.
HOCCE quid est? vbi sum? quae mentem in sueta li

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
