Latin · Dactylic hexameter
vii
Marco Girolamo Vida, Opera vii-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quod semper fuerit, quod nunquam coeperit esse,
Auctorémque sui se tantum nouerit ipsum,
Caetera cum penitus fuerint ipso omnia ab vno.
Hoc molimur opus, voti haec summa ardua nostri.
Ignotum piceaque procul caligine septum
Nubibus in mediis acie deprendere tendo,
Quicquid id est, magnum certe, &mirabile nosco
Numen habere, licet lateat, fugiátque videri,
Quid ve sit ignorem, cuncti tamen esse videmus,
Clarius atque suo longe se lumine prodit.
Ac veluti, obiectu nebulae cum delitet olim,
Tum nemo potis est obductum cernere Solem,
Non tamen ignorem qua caeli parte prematur
Obsessum iubar, immenso quod lumina mundo
Sic etiam positum, lucémque, diémque ministrat,
Aethercique vtcunque ignis traducet imago.