# Opera vii

Marco Girolamo Vida, Opera, vii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/vii

Omnia iam vulgata, meas neque clara morentur
Astra vias, non sideribus voluentibus orbes
Instabiles gelidae quis nescit cornua Lunae,
Aut quibus indicta est radiantis regia Solis?
Ipse licet Solalta petat, totiésque profundi
Impositus caeli dorso liquidum aethera tranet,
Ille meis longè inferior tamen euoluet alis.
Altius ipse viam ingredior. quodcunque creatum,
Infra me iacet: alituum gens incola caeli
Ipsa etiam subsunt acies post terga relictae.
Supra axes mundi, supra mirantur euntem
Sidera, vestigantem ecquid sit originis expers,
Quodque, vt morte caret, pariter quoque nesciat ort

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
