Latin
viii
Marco Girolamo Vida, Opera viii-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt connexa adeo, vt penitus sint quatuor vnum.
Nec confusa vno tamen inuoluuntur aceruo,
Singula sed propria ratione, &nomine distant,
Inque vicem secreta suo se munere produnt.
Mira quidem haec: tibi sed nil est mirabile porrò.
Quod fieri nequit, ipse potes, potes omnia quando.
Nec tibi vis vlla obstat. agis simul omnia. nec te
Est opus ante animo, quod agis, versare sagaci.
Quod vis id potes, idque simul molimine nullo
Perficis: vsque tuum sanè est opus ipsa voluntas.
Quod loqueris, facis idem, opus &vox editur vnam.
Vt dixti, vt subitò ad verbum emersêre creata
Omnia, &ex nihilo coepit splendescere mundus.
Tu rerum tu principium, tu terminus idem.
Principium sine principio, sine fonte scatens fons,