# Opera viii

Marco Girolamo Vida, Opera, viii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/viii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/viii

Haud secus id nostros sub sensus ire recusat,
Nec se oculis planè mortalibus explicat vnquam.
Esse tamen scimus, mentísque indagine porrò
Deprensum largo sentimus pectoris haustu
Vndique diffusum, nobísque in viscera lapsum,
Corda mouens intus non missae murmure vocis,
Sed tacito impulsu, atque potenti numinis aura,
Qua nos vsque mouet. Quo verò id nomine dicam?
Aut nullum, aut prorsus non enarrabile nomen.
Illi nomine enim quid opus discriminis ergo,
Cùm nullis penitus regnet consortibus vnum?
Non animal, non res, non pars, non foemina, non mas, Quicquid es: ò seu vis, seu mens, seu spiritus ille,
Qui mare, qui terras, qui caelum nomine comples,
Cuncta mouens, mota amplectens, amplexa gubernans:
Primò te esse quidem cuncti sentimus, & vnum,
Inde bonum simul experti, verûmque vocamus.
Nec tamen es tantùm, verusque, vnusque, bonúsque,
Caetera ceu possunt dici quoque pleraque, sed tu
Ipsum esse, ipsum vnum, verumque, bonumque vocaris, Quae tamen inter se haud distant diuersa, sed vsque

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
