Latin
1
Marcus Cassinensis, Carmen De Sancto Benedicto 1
Unproofread scanNot analysed yet
(Ex Mabill. Act. SS. BB. t. I.) Caeca profanatas coleret dum turba figuras, Et manibus factos crederet esse deos, Templa ruinosis haec olim struxerat aris, Queis dabat obsceno sacra cruenta Jovi. Sed jussus veniens, eremoque vocatus ab alta. Purgavit sanctus hanc Benedictus humum. Sculptaque confractis dejecit marmora signis, Et templum vivo praebuit esse Deo. Huc properet, coelos optat qui cernere apertos Nec removet votum semita dura pium. Semper difficili quaeruntur magna labore, Arctam semper habet vita beata viam. Huc ergo cum scelerum depressus fasce subissem, Depositum sensi pondus abesse mihi. Credo quod et felix vita fruar insuper illa