# Carmen De Sancto Benedicto 2

Marcus Cassinensis, Carmen De Sancto Benedicto, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marcus-cassinensis/carmen-de-sancto-benedicto/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marcus-cassinensis/carmen-de-sancto-benedicto/2

Oras pro Marco si, Benedicte, tuo. Hunc plebs stulta locum quondam vocitaverat arcem, Marmoreisque sacrum fecerat esse deis. Quod tunc si vero signasset nomine quisquam, Tartareum potuit jure vocare Chaos. Ad quem caecatis errantes mentibus ibant Improba mortifero reddere vota Jovi. Sed puto praevisae culmen signaverat aulae, Nomine tunc arcis templa moderna vocans. In quibus aeternae damnatur porta gehennae, Arxque modo vitae est, quae fuit ante necis. De qua stelligeri pulsatur janua coeli, Dum canit angelicis turba beata modis. De qua colloqueris vero, Benedicte, Tonanti, Monticula et sacri dux eremita chori. Ad quam tu ex alio monitus cum monte venires, Per deserta tibi, dux, via, Christus erat. Namque duos juvenes bivium perduxit ad omne, Qui te firmarent quod sequereris iter. Hic quoque viventi justo praedixerat uni, His tu parce locis, alter amicus adest. Te sibi sublato tenebris mons coelitus horret, Et pallet nebulis concolor ipse suis. Moerent, et largis distillant fletibus antra, Cumque suis plangunt tabida lustra focis. Teque lacus liquidi vero flevere dolore, Et sparsit laceras silva soluta comas,

---

Marcus Cassinensis, Carmen De Sancto Benedicto, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1340/tmp1340/tmp1340.tmp1340.opp-lat1.xml.
