# Urania propitia 1.5-6

Maria Cunitz, Urania propitia, 1.5 to 1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/1.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/1.5

Respondi, difficultatibus circa Luminaria, & reliqvorum Planetarum locum heliocentricum, necessario alioqvin obeundis, universalem qvandam, & perpetuam medicinam adbiberi posse: prosthaphaeresium a. annuarum (ut vocantur) primo qvidem elemento etiam perpetuam medelam qvadrare; alteri vero, qvod ab intervalli O & terrae perpetua variatione dependet (& qvò unico forma Rudolphinaram ab aliarum Tabular: formis necessariò differt) si minimum rei, & rationis spectemus non perpetuam; sed temporaneam; ita tamen temporaneam, ut longo seculorum decursu,si minimum sensus consulas, vix sentiatur ulla Atg. haec, ne solummodo dicerem, alteratio, de qvà sullicitus esse posset Astrophilus. probavi statim, & simul ad oculum ordine demonstravi 1. qvamvis Solis & telluris maxima & minima a mediocri differens distantia in SATURNO 7. ferè utrinque scrupula efficiat, & mille annorum spatio luxatio absidum O & h ad 3°. 54'. variet, qvod tamen bi de maximo excessu ne unicum qvidem secundum decerpant. 2. In JOVE, qvamvis maximus ille excessus utring. ad 14' ferè assurgat, & in mille annis luxatio absidum ad 4°0. Iwarices tamen & isti de maximô excessu 2 vix participent. 3. in MARTE aphelio, etsi excessus utrinque ad 56l. fere, in peribelio plusqvàm ad Hgr. excrestat, & absidum luxatio, intra tobo annorum decursum Hgr.

---

Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
