Latin
CAPUT
Maria Cunitz, Urania propitia 101
Unproofread scanNot analysed yet
Maritus tamen, in ejusmodi enodandis, felicissimus, cum ex Antiqvorum scriptis certò sciret, Dionysium, &alios illius seculi Philosophos, non ex Tabulis mediorum motuum Solis; sed ex ipsa autopsia (mediantibus obeliscis Metonicis eorumque ad projectamumbram mensura, &proportione) apparentem introitum Solis in alia, &alia Signa observasse; collatis omnibus observationibus, typum tandem genuinum &verum istius anni Dionysiani invenit, eumque folio 71. cum Artificibus communicari permisit. Ad quem Typum sex seqventia observata, qvantum observatorum mensura, qva in primo Artis rudimento usi sunt, &Transcriptor: fides in exprimendis numeris patitur, satis propinque cum calculo convenientia. Est autem primum hoc Anno secundum Dionysium 23, die 2o Rerionis, e matutinus distabat à fulgentißima caudulae &ad septentrionem, Lunas tres. Observatio haec facta est ALENANDRIAE: nomen ejus, qvi eam administravit, non additur à Ptolemaeo. Epocha haec Dionysiana incipit anno ante CHRISTUM 285 in ipso solstitio: datur hic 23 currens, aufer igitur 22 completos ab Epocha, restat 263 ante CHRIST, in cujus solstitio annus 23simus Dionysianus incepit. Verum qvia mensis econis est avus istius formae, &propterea ad ultimam anni medietatem pertinet; refertur ad annum praecedentem (numeratione retrograda) scilicet, ad annum ante CHRIST. 262. Cum aosimo ixconis adi Typum fol. 71 &inqvire mensis xconis primum diem, cum qvo mense, &die, in Julianâ forma retrò extensâ, coincidat? &invenies 23. Januarii: jam si 23Jant est primus xconis; erit zisive ultimus Januarii gnus xconis. Ergo 1i Februar. est 2o Aqvarionis, qvem qvaerimus. Dico igitur hoc observatum factum fuisse ante CHRIST. 262 Febr. ii mane: Oriebatur O ea die Alexandriae hor. 6. m. 39. Ponc, observatum factum fuisse hora circiter una, ante Solis ortum, id fuisset, hom 5. m. 39 matutina; &qvoniam Alexandria versus ortum hor. 1. m. 35 removetur à meridiano Tabularum; subtractis hor. 1. 35'. d h. 5. 39', remanent h. 4. 4', pro qvibus rotundo numero sumimus horam 4 matut. sive p. med. noctem. Cognitis jam anno, mense, die, &hora