# Urania propitia 101

Maria Cunitz, Urania propitia, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/maria-cunitz/urania-propitia/101

Maritus tamen, in ejusmodi enodandis, felicissimus, cum ex Antiqvorum scriptis certò sciret, Dionysium, & alios illius seculi Philosophos, non ex Tabulis mediorum motuum Solis; sed ex ipsa autopsia (mediantibus obeliscis Metonicis eorumque ad projectamumbram mensura, & proportione) apparentem introitum Solis in alia, & alia Signa observasse; collatis omnibus observationibus, typum tandem genuinum & verum istius anni Dionysiani invenit, eumque folio 71. cum Artificibus communicari permisit. Ad quem Typum sex seqventia observata, qvantum observatorum mensura, qva in primo Artis rudimento usi sunt, & Transcriptor: fides in exprimendis numeris patitur, satis propinque cum calculo convenientia. Est autem primum hoc Anno secundum Dionysium 23, die 2o Rerionis, e matutinus distabat à fulgentißima caudulae & ad septentrionem, Lunas tres. Observatio haec facta est ALENANDRIAE: nomen ejus, qvi eam administravit, non additur à Ptolemaeo. Epocha haec Dionysiana incipit anno ante CHRISTUM 285 in ipso solstitio: datur hic 23 currens, aufer igitur 22 completos ab Epocha, restat 263 ante CHRIST, in cujus solstitio annus 23simus Dionysianus incepit. Verum qvia mensis econis est avus istius formae, & propterea ad ultimam anni medietatem pertinet; refertur ad annum praecedentem (numeratione retrograda) scilicet, ad annum ante CHRIST. 262. Cum aosimo ixconis adi Typum fol.71 & inqvire mensis xconis primum diem, cum qvo mense, & die, in Julianâ forma retrò extensâ, coincidat? & invenies 23. Januarii: jam si 23Jant est primus xconis; erit zisive ultimus Januarii gnus xconis. Ergo 1i Februar. est 2o Aqvarionis, qvem qvaerimus. Dico igitur hoc observatum factum fuisse ante CHRIST. 262 Febr. ii mane: Oriebatur O ea die Alexandriae hor. 6. m. 39. Ponc, observatum factum fuisse hora circiter una, ante Solis ortum, id fuisset, hom 5. m. 39 matutina; & qvoniam Alexandria versus ortum hor. 1. m. 35 removetur à meridiano Tabularum; subtractis hor. 1. 35'. d h. 5. 39', remanent h. 4. 4', pro qvibus rotundo numero sumimus horam 4 matut. sive p. med. noctem. Cognitis jam anno, mense, die, & hora

---

Maria Cunitz, Urania propitia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
