Latin
102.1 to 102.4
Maria Cunitz, Urania propitia 102.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ante omnia vero inqvirenda est longitudo, &latitudo xae, qvae ad finem anni 1600 collocatur in 18'. o E, motag. est ad 11. Febr. Anni 1639, 32. a, ut fit in 18P. 38. 24 e, cum latitudine austral: 20. z9l: sed ig00 anni dant reductionem secular: 26P. 551. 01', subembenda; &restat locus xa ad tempus propositum 9 Sig. 270. 37l. 2γ′, Latitudine eâdem retenta. Ad annum igitur 1639 extraho in Sole Tempus ab apogdo &locum apogaei. In grio Temous ab aphelio. locum anhelii, &locum oo, sicut in praecedente Typo videre est. Verum qvia observator scribit, distitisse 3. Lunas, erit non nemo, qvi Theoriâ fretus, aut imperitus observationis Ast ronomicae, calculum erroris arguet. Qvi priusqvam rem natam probè perspexerit, praejudicium qvaeso parum suspendat; &mecum haec seqventia attendat. Antiqvissimi primo Artis rudimento, in mensurandâ intercapedine siderum, nullis utebantur instrumentis, minutim &artificiosè subdivisis; sed ipsorum mensura, ad ipsam naturalem epharmosin, &apparentiam, ex aeqvo &bono applicata, erat digitus transversus, palmus, Luna, sive qvantitas 1. disci Lunaris, qvantam qvidem se in aere, &oculo diffundendo, pingit, &imaginationi, sive phantasiae hominum sese repraesentat: brachium, cubitus, medium brachium. Recentiores, qvia in instrumentis DPnar: disci latitudo 30 ferè serupulis constat atque in Ecc lipsibus, ex arbitrio latitudinem disci luminarium in 1a partes aeqvales, qvos digitos vocant, dividunt; pro uno digito observatorio computant 2 1/2', pro palmo jo'. aut 12′; pro Lunâ 30', &c: manifesto, &crasso errore, supponere solent. Hic ad omnes praxis observatoriae peritos provoco, ipsi judicent, utrum inter duas xelas per 2 1/2 à se invicem remotas (id qvod tubus facile prodit.) nudis oculis appareat spatium unius digiti transversi latum? minime sanè: sed tantillo spatiolodistantes, nudo visui Eclipsare se mutuo videntur sin vero spatium ad digiti latitudinem inter illas apparere debet, reqviritur centror: distantia minima 6. aut 7. scrupulorum. Verum ne qvis me arrogantiae insimulet talia scribentem, ablego probationis satagentem ad ipsos antiqvos, à qvibus, qvantum ipsi spatii pro digito habeant, discere potest. Ptolemaeus Magni operis lib. 7. cap. 1. citat Hipparchum, qvi in ormem, caput Hydrae praecedentem, à linea recta Procyonem, &eam, qvae in austrino brachio &est, connectentem, declinet H digito.